monumenta.ch > Tertullianus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 19, 10
Si quem audistis interim Moysen, Argivo Inacho pariter aetate est; quadringentis pene annis, nam et septem minus, Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere, quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar. Caeteri quoque prophetae, etsi Moysi posthumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores deprehenduntur primoribus vestris sapientibus et legiferis et historicis.